- DOMINICUM
- DOMINICUMvox Eccles. pro Cena Domini, apud Cyprian. Serm. 1. de Eleemosyna. Item pro Templo, Ecclesia, Basilica et loco, in quem ad sacros conventus celebrandos fideles convenire sunt soliti. Graec. κυριακὸν, apud Euseb. in Orat. de laud. Constantini: ubi B. Rhenanus annotavit, apud primos Christianos Domini vocabulum paulo frequentius fuisse, quam Christi, iuxta morem Apostolicum et modum historiae Evang. proin loca sacra Dominica appellata esse. Hinc Germanis Episcopalia templa hodieque Dom, Belgis Kyrik, per syncopen Kyrk a Graeco κυριακὸν: Anglis Church. Scotis iuxta primitivum quoque Kyrk dicuntur: quod innuere videtur, hos prima religionis semina a Graecis, illos a Romanis auspicatos. Antiochiae nobilissimum templum, a Constantino Magno inceptum, et a Constantio absolutum Dominicum aureum dictum est, apud Hieron. in Chron. Sed et vox forensis Dominicum est, Gallis Domanium, et patrimonium Domini sinificat. Etiam in legg. et chartis antiquis occurrit Dominicus, alias pro Imperatorius, alias pro Regius, appellanturque res Dominicae, quae ad Imp. spectant. Vide Henr. Spelman. Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.